ATHENÆUM ILLUSTRE, renatum quidem illud, societas Amstelodamensis est, anno MMXII constituta, idest CCCLXXX annis post antiquum Athenæum Illustre anno MDCXXXII conditum, quod tamen decursu sæculorum magno doctrinarum detrimento jamdudum evanuit. Sodales nostri novi Athenæi Illustris sibi hoc propositum habent, ut disciplinis, quotquot in orbe Occidentali floruerunt, docendis librisque de eisdem in lucem edendis eo modo faveant, ut curriculum studiorum in Universitatibus et Gymnasiis Batavicis jam tritum et consuetum aliis subsidiis compleant. Est igitur circulus Latine loquentium, ad quem magistri ac professores qui Latine doceant aut acroases faciant sæpicule invitantur.
Athenæi Illustris sodales commercium quærimus cum aliis aliorum omnium gentium in toto orbe terrarum institutorum circulorumque sodalibus qui Latinitati atque bonis litteris utriusque linguæ faveant. Ne igitur hæsitaveritis in nobis adeundis!
Shared 8 years ago
4.4K views
Shared 8 years ago
5.5K views
Shared 8 years ago
3K views
Shared 10 years ago
4.9K views
Shared 10 years ago
17K views
Shared 10 years ago
12K views
Shared 10 years ago
6.1K views
Shared 11 years ago
76K views
Shared 11 years ago
10K views
Shared 11 years ago
2.1K views
Shared 11 years ago
16K views
Shared 11 years ago
19K views
Shared 11 years ago
27K views